- TABITAE
- TABITAEGraece Ταβάιται, apud Amyntam, l. περὶ Α᾿σίας ςαθμῶν, laudatum Athenaeo, l. 11. Iulio Scaligero sunt Populi interioris Libyae, iidem cum Tapanitis Ptolemaei, infra Nasamones sitis: Salmasio vero populi genus lignei, in quo mannam suam Veteres dissolvebant; cui proin Ταβαλίτας hos scyphos appellatos visum, quod eslent instar ταβάλων. Tabala autem Patthi vocabant tympava aenea, ad formam clibani facta, quibus in bellis utebantur: hodieque Atabala Mauris. Cuiusmodi pocula etiamnum tornantur, quae si statuantur inversa, clibani formam referunt. Vide eum ad Solin. p. 1019. et 1020.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.